- CAVARA seu CAVARES Plinio
- CAVARA, seu CAVARES Pliniol. 3. c. 4. Cavari Ptol. populi Galliae Narbonensis. Nunc in Provincia, apud Rhodanum fluv. Gavots, teste Dalechampiô inter Avenionem et Valeutiam incolentes, quorum Metropolis Avenio dicitur. Sed ridet Dalechampium Valesius, docens, Cavares quidem accolere sinistram ripam Rhodani et Druentiam, circa Arausionem et Avenionem ac Cabellionem, urbes provinciae Viennensis; at pagum Gavotum le pays de Gavot, longissime abesse ab Arausione coeterisque Cavarum urbibus, ut qui iaceat in provincia Alpium Graiarum et Penninarum, ad caput seu initium Lacus Lemanni. Idem ostendit, huius gentis urbes fuisse Arausionem caput Cabellionem et Avenionem: aut si plura gentis fuêre capita, saltem Arausionem primarium fuisse. Strabo transitô flumine Druentiâ ad Cabellionem, occurrere regionem Cavarum usque ad Isarae ac Rhodani confluentes scribeus fallitur: Neque enim totum agrum inter Druentiam et Isarae ac Rhodani confluentes occupant Cavares; cum Segalauni, quorum est Valentia et Tricastini ad laevam ripam Rhodani maximam eius agri partem obtineant. Diligentior Strabone Ptolemaeus illos, sub Segalaunis Ponit: Interim verius, sub Segalaunis Tricastinos, sub Tricastinis Cavares fuisse. In tabula Peutingeriana, ad urbe Avenione usque ad Segusteronem, seu a Rhodano usque ad Druentiam, notantur literis capitalibus, quasi totum hunc tractum occupaverint: sed inter haec loca fluminaque Meminos Carpentoratensium et Vulgentes Aptensium sedes habere certum est: vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Arausio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.